Psalms 83

AUG. Nihil hic dicitur de torcularibus visibilibus, unde constat spiritualia esse. Uva in vite, oliva in arbore pendens libero fruuntur aere, nec illa est vinum, nec ista oleum ante pressuram: sic quos praescivit Deus ante saecula fieri conformes imaginis filii, antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in saeculo deliciosa libertate. Sed cum accedunt ad servitutem Dei, dicitur eis: Eccle. 2.. Ecce torcular, conteruntur, exuuntur in tegumentis carnalium desideriorum, quasi vinaciis exuuntur veteri homine, et in apothecam Dei defluunt: ideo torcularia dicuntur Ecclesiae praesentis temporis. Sed qui in his filii Core, id est calvi, scilicet Christi? Calvus namque Elisaeus irrisus a pueris figura fuit Christi, qui in calvaria crucifixus. Ideo hic premitur Christianus, ut quaerat quietem, quae non est hic, et fit ei Deus refugium. Qui enim incumbit terrenis, incumbit in baculum arundinis. AUG. In torculari fructus uvae vel olivae emanat: sic in pressuris merita sanctorum patent, quae in pace latebant. CASS. Psalmus secundus de charitate. Primo de inaestimabili desiderio aeternae domus. Ecce quanta militia. quam secura. . etc. AUG. Duobus duo reddit: ut ut cui dat et corde cogitamus Deum, quasi volet passer ad domum; carne agimus opera. CASS. Sicut passer deserit silvas, et inventa domo laetatur, ubi non timet insidias: sic anima laetatur, dum scit sibi domum paratam in coelo. Spiritus, qui est quasi passer volans in altum, tendens ad ipsum Deum. AUG. ad tempus, vero in aeternum. Nidum ergo dicit fidem, et conformitatem sacramentorum Ecclesiae, quem nidum quaerit turtur, ut reponat pullos suos. Non enim abjicit ubicunque, sed in nido Ecclesiae facit opera bona salubriter, pro quibus salvatur: per quod differt ab aliis qui opera faciunt, sed non in nido fidei. Nam et pagani faciunt opera, vestiunt nudos, etc., et haeretici multa faciunt: sed non in nido Ecclesiae, et ideo conculcantur, non servantur. Haec caro est mulier, per quam seducitur passer, sed salvabitur per generationem operum, si in nido, id est, si perseveraverit in fide. Praebet autem Deus unde fiat nidus, induit enim se feno carnis ut ad te veniret. CASS. Ubi animae coelesti convivio epulantur, ubi anima quasi in domo gaudeat. AUG. Et caro reponit opera sua, unde: Beati qui, etc., ubi ostendit ad quam beatitudinem militia ducit. AUG. Hoc boni jam habent, scilicet, quod habitant in domo tua. Sequitur: Hoc totum negotium est ibi sanctorum: non est ibi necessitas, quae mater est omnium humanarum actionum, quia cui faciunt ibi quippiam, ubi nulli indigent; habent ergo et agunt, unde beati sunt. Omnis autem beatus habendo vel agendo dicitur beatus. CASS. Quo auxilio ad domum veniatur. CASS. Vallis lacrymarum est poenitentis humilitas. AUG. Unde autem ploratio, quia lege nos afflixit, per quam cognovimus peccatum repugnare spiritui, et gemimus, quomodo scilicet, veniamus ad locum quem posuit, ope ejus et auxilio utique. Qui non potest exponi, quem oculus non vidit, nec auris audivit, id est, futurum regnum, quod disposuit et ordinavit Deus ut ad id per gradus veniatur. . CASS. Orat et humiliat se pro impetratione hujus auxilii. AUG. Quem fecisti Israel apparens ei sic fac et me Israel. etc. Ipse enim loquitur in nobis, unde Apostolus: Et in nobis recipitur, sicut ait, Christum Pater semper respicit. CASS. Sed fac praesentia incarnationis eum gentibus respici: vel, ita per faciem innotescimus, aliis. AUG. ergo id est, innotescere fac omnibus Christum, ut possimus ire de virtute in virtutem Immutabilis, scilicet sine ortu et occasu, cui non cedit dies hesternus, quem non urget crastinus. super infinitos dies praesentes, qui habent finem. Propter quod etsi possem regnare, opinione hominum, in Ecclesia, CASS. Ideo in domo Dei malo esse quam alibi, quia in ea dat misericordiam, qua justificat, post veritatem promissi praemii. Sed quibus? his qui ambulant in innocentia. etc. Qui tanta facis, quae dici non possunt.
Copyright information for VulgGlossa